

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 24: Versus 22
Et nisi.Quae ergo spes electis, nisi gratia Dei, quae dat patientiam piis, ut citius demat potentiam impiis? Quanto enim erit haec tribulatio gravior, tanto erit brevitate moderatior. Vel dierum nomine, ipsa mala significantur.Breviati fuissent.Non mensura, sed numero, ne mora temporum fides concutiatur credentium. Erunt enim haec mala tribus annis, et dimidio tantum.Ecce hic Christus.Habet unaquaeque haeresis, vel certas mundi partes, unde dicitur:Ecce hic et ecce illic.Vel in occultis aut in obscuris conventiculis curiositatem hominum decipit, unde dicitur:Ecce in cubilibus, ecce in deserto.Multi erunt qui non credent Christum esse communem salutem omnium, sed quorumdam, unde dicitur:hic aut illic.